Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 11

Precedente Successiva

Caput VI.
Rerum operationes, in quibus ipsarum manifestatur sensus,
non a Deo, nec ab Angelis, nec ab Anima mundi,
nec ab intellectu agente ut alij opinantur, sed ab
ipsis formis naturalibus at: non
sine Deo fieri.

~ At plurimi Deo tribuunt huiusmodi actus, qui intrinsece
in rebus operatur, et Anax. videtur opinionis
author; dum chaos a mente separata distingui statuit.
Idcirco ab eadem forte diceret mente ignem
sursum ferri, resque alias deorsum: quoniam ipsa distinguit
ordinatque: Itaque eadem mens prima, copulando,
et separando generationes et corruptiones operetur: quod
Stoicorum spiritui adscribit Alex. Arabes Theologi, et Calvinus ex
parte idem opinantur, dum aiunt; non lucere solem, sed Deum in sole:
Nec loqui hominem, sed Deum in homine: nec moveri ignem,
sed Deum in igne. Alij vero has operationes Angelis tribuunt, et
Divus Augustin. in lib. de cognit. verae vitae , videtur idem sentire, dum
procellas, ventosque non a se, sed ab Angelis, ac daemonibus moveri
docet: et in 3. de Trinit.

Themistius cum Peripateticis quibusdam
ad intelligentiam non errantem confugiunt. Alex. et Avicen. ad intellectum
et cholcodeam non longe ab Anax. At Galenus libr. de formatione
foetus , hanc mentem admiratur, eique animalium formationem
committit, sicuti Platonici Animae mundi, et S. Basilius et S.
August. consonant: multi etiam Theologi Primae semper operanti
Sapientiae. Ego vero respondeo, praedictas opiniones omnes aut perperam
declarari, aut errorem continere. Si enim omnia opera Dei
perfecta sunt (ut Moyses et natura testantur) fateri oportet, eas rebus
vires ab eo largitas esse, quae ipsarum conservationi sufficiant. Quoniam
vero nulla facultas tam necessaria est in tanta rerum varietate,
quam cognoscendi similia, quibus servamur, et contraria, quibus destruimur:
necesse est hanc sentiendi vim innatam esse rebus cunctis.
Experimur in nobis fugam mali, et sequelam boni ab illorum perceptione,
notitiaque suboriri. Non enim malum ignotum fugimus; nec
rete non visum animalia vitant; nec pecudes lupum, aut iaculum non
perceptum: Ita et tellus et ignis nisi sentirent, non fugerent, nec sectarentur.
Praeterea omnibus inest rebus adpetitus, amor, odium, abominatio;

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche